ch. 3
Thr.3.1
Hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex
Lacedaemoniorum. is inter Thrasybulum et eos, qui
urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne
qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea
praetores creati superioris more crudelitatis erant usi,
afficerentur exilio neve bona publicarentur: rei publicae procuratio populo redderetur.
Thr.3.2
praeclarum hoc
quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit, ne quis ante
actarum rerum accusaretur neve multaretur, eamque
illi oblivionis appellarunt.
Thr.3.3
neque vero hanc tantum
ferendam curavit, sed etiam ut valeret effecit. nam
cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerant, caedem facere eorum vellent, cum quibus in
gratiam reditum erat publice, prohibuit et id quod
pollicitus erat praestitit.